Mosaico decorativo

1. Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.

2. Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;

3. effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

4. Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

5. Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -

6. Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.

7. Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

8. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi”.


Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.