Talált 23 Eredmények: viventium

  • de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)

  • et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius (Liber Ieremiae 11, 19)

  • expectatio Israël Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Liber Ieremiae 17, 13)

  • et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium (Prophetia Ezechielis 26, 20)

  • quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 23)

  • ibi Ælam et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 24)

  • in medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus in circuitu ejus sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt (Prophetia Ezechielis 32, 25)

  • ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulchra ejus omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 26)

  • et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 32)

  • ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob non est Deus mortuorum sed viventium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina