Talált 1185 Eredmények: vis

  • his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)

  • qui tollens universa hæc divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit (Liber Genesis 15, 10)

  • cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas (Liber Genesis 15, 17)

  • respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18, 27)

  • egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)

  • visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quæ locutus est (Liber Genesis 21, 1)

  • ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22, 2)

  • dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)

  • cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quæ ait vadam (Liber Genesis 24, 58)

  • itaque ædificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum præcepitque servis suis ut foderent puteum (Liber Genesis 26, 25)

  • et cesset indignatio ejus obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die (Liber Genesis 27, 45)

  • eritque germen tuum quasi pulvis terræ dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ (Liber Genesis 28, 14)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina