Talált 521 Eredmények: verbum Dei iustitiam
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia hujusmodi multa facitis (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus cœpit increpare eum (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 9, 31)
Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 50)