Talált 248 Eredmények: ultra

  • tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)

  • propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 16, 14)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Liber Ieremiae 19, 11)

  • et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens (Liber Ieremiae 20, 9)

  • nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suæ (Liber Ieremiae 22, 10)

  • hæc dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda (Liber Ieremiae 22, 30)

  • et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quæretur ex numero dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 4)

  • propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 23, 7)

  • et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri (Liber Ieremiae 23, 36)

  • et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient (Liber Ieremiae 31, 12)

  • in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt (Liber Ieremiae 31, 29)

  • et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius (Liber Ieremiae 31, 34)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina