Talált 21 Eredmények: ulla

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cujus lapides ferrum sunt et de montibus ejus æris metalla fodiuntur (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia (Liber Deuteronomii 25, 12)

  • Dei perfecta sunt opera et omnes viæ ejus judicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 43)

  • quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)

  • porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula (Liber II Samuelis 14, 25)

  • et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quæ locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio (Liber Iudith 8, 28)

  • omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)

  • isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Judæis et ab eorum progenie quæ his cærimoniis obligata est (Liber Esther 9, 28)

  • dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe (Liber Iob 7, 6)

  • interiora mea efferbuerunt absque ulla requie prævenerunt me dies adflictionis (Liber Iob 30, 27)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina