Talált 156 Eredmények: templum

  • et misit in universos terminos Israël et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum (Liber II Regum 10, 21)

  • ingressusque Hieu et Jonadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal (Liber II Regum 10, 23)

  • anno autem septimo misit Jojada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis fœdus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)

  • audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini (Liber II Regum 11, 13)

  • ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini (Liber II Regum 12, 4)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)

  • verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini et fuscinulæ et turibula et tubæ omne vas aureum et argenteum de pecunia quæ inferebatur in templum Domini (Liber II Regum 12, 13)

  • his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini (Liber II Regum 12, 14)

  • pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat (Liber II Regum 12, 16)

  • revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)

  • dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini (Liber II Regum 20, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina