Talált 33 Eredmények: talenta

  • misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem (Liber II Paralipomenon 8, 18)

  • dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 9)

  • erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)

  • ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum sal vero absque mensura (Liber Esdrae 7, 22)

  • et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta (Liber Esdrae 8, 26)

  • cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (Liber Thobis 1, 16)

  • indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo (Liber Thobis 4, 21)

  • et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta (Liber I Maccabaeorum 11, 28)

  • et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios ejus obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos (Liber I Maccabaeorum 15, 31)

  • nam de Joppen et Gazara quæ expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum (Liber I Maccabaeorum 15, 35)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina