Talált 1220 Eredmények: suo

  • præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes (Liber Genesis 45, 19)

  • tantundem pecuniæ et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes (Liber Genesis 45, 23)

  • dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via (Liber Genesis 45, 24)

  • et omnia quæ possederat in terra Chanaan venitque in Ægyptum cum omni semine suo (Liber Genesis 46, 6)

  • quo cum pervenisset juncto Joseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum ejus et inter amplexus flevit (Liber Genesis 46, 29)

  • extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege (Liber Genesis 47, 2)

  • reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis (Liber Genesis 48, 6)

  • benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)

  • vocavit autem Jacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis (Liber Genesis 49, 1)

  • in consilio eorum ne veniat anima mea et in cœtu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum (Liber Genesis 49, 6)

  • benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus donec veniret desiderium collium æternorum fiant in capite Joseph et in vertice nazarei inter fratres suos (Liber Genesis 49, 26)

  • finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum (Liber Genesis 49, 32)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina