Talált 1081 Eredmények: sub

  • currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro (Liber Exodus 15, 4)

  • flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus (Liber Exodus 15, 10)

  • manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (Liber Exodus 17, 12)

  • dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)

  • non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra (Liber Exodus 20, 4)

  • offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum (Liber Exodus 21, 6)

  • sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit pœnæ quia pecunia illius est (Liber Exodus 21, 21)

  • si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri judicarint (Liber Exodus 21, 22)

  • sin autem mors ejus fuerit subsecuta reddet animam pro anima (Liber Exodus 21, 23)

  • filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiæ subiacebit (Liber Exodus 21, 31)

  • si videris asinum odientis te jacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo (Liber Exodus 23, 5)

  • nec accipias munera quæ excæcant etiam prudentes et subvertunt verba justorum (Liber Exodus 23, 8)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina