Talált 48 Eredmények: soror
et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiæ tuæ revertimini ad antiquitatem vestram (Prophetia Ezechielis 16, 55)
non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ (Prophetia Ezechielis 16, 56)
nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba (Prophetia Ezechielis 23, 4)
quod cum vidisset soror ejus Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ (Prophetia Ezechielis 23, 11)
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse meus et frater et soror et mater est (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et soror matris ejus Maria Cleopæ et Maria Magdalene (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in ejusmodi in pace autem vocavit nos Deus (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano (Epistula Iacobi 2, 15)