Talált 113 Eredmények: servum

  • et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)

  • tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terræ sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto Domine Deus (Liber I Regum 8, 53)

  • benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israël juxta omnia quæ locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Mosen servum suum (Liber I Regum 8, 56)

  • nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (Liber I Regum 11, 13)

  • porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israël (Liber I Regum 11, 32)

  • nec auferam omne regnum de manu ejus sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et præcepta mea (Liber I Regum 11, 34)

  • et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me (Liber I Regum 18, 9)

  • respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quæ misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum (Liber I Regum 20, 9)

  • detulit litteras ad regem Israël in hæc verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua (Liber II Regum 5, 6)

  • noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)

  • reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)

  • ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina