Talált 36 Eredmények: scimus
scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur (Epistula I ad Timotheum 1, 8)
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata ejus observemus (Epistula I Ioannis 2, 3)
qui autem servat verbum ejus vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus (Epistula I Ioannis 2, 5)
filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est (Epistula I Ioannis 2, 18)
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est (Epistula I Ioannis 3, 2)
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)
et qui servat mandata ejus in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit (Epistula I Ioannis 3, 24)
et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo (Epistula I Ioannis 5, 15)
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum (Epistula I Ioannis 5, 18)
scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est (Epistula I Ioannis 5, 19)
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)