Talált 175 Eredmények: reges

  • dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est (Liber Iudicum 1, 7)

  • audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quæ Domino canam psallam Domino Deo Israël (Liber Iudicum 5, 3)

  • venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere prædantes (Liber Iudicum 5, 19)

  • dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian (Liber Iudicum 8, 5)

  • et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)

  • at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)

  • videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adadezer victos se ab Israël fecerunt pacem cum Israël et servierunt eis timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon (Liber II Samuelis 10, 19)

  • factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11, 1)

  • ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu (Liber I Regum 4, 24)

  • excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiæ ducesque terræ (Liber I Regum 10, 15)

  • magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia (Liber I Regum 10, 23)

  • egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriæ equos venundabant (Liber I Regum 10, 29)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina