Talált 243 Eredmények: reges Iudae et Ezechias

  • omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Ægypti (Liber II Paralipomenon 9, 26)

  • dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël regnavitque Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 28, 27)

  • igitur Ezechias regnare cœpit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abia filia Zacchariæ (Liber II Paralipomenon 29, 1)

  • consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini (Liber II Paralipomenon 29, 20)

  • et jussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta cœperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quæ David rex Israël reppererat concrepare (Liber II Paralipomenon 29, 27)

  • præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • lætatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat (Liber II Paralipomenon 29, 36)

  • misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 30, 1)

  • magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 30, 22)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina