Talált 20233 Eredmények: re

  • et factum est vespere et mane dies quartus (Liber Genesis 1, 19)

  • dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli (Liber Genesis 1, 20)

  • creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 21)

  • benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram (Liber Genesis 1, 22)

  • et factum est vespere et mane dies quintus (Liber Genesis 1, 23)

  • dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita (Liber Genesis 1, 24)

  • et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 25)

  • et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra (Liber Genesis 1, 26)

  • et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos (Liber Genesis 1, 27)

  • benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram (Liber Genesis 1, 28)

  • dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus (Liber Genesis 1, 31)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina