Talált 349 Eredmények: quos
quos suscepit Jason et hii omnes contra decreta Cæsaris faciunt regem alium dicentes esse Jesum (Actus Apostolorum 17, 7)
quos convocans et eos qui ejusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis (Actus Apostolorum 19, 25)
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20, 25)
quos cum salutasset narrabat per singula quæ fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (Actus Apostolorum 21, 19)
quidam autem ex Asia Judæi quos oportebat apud te præsto esse et accusare si quid haberent adversum me (Actus Apostolorum 24, 19)
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Actus Apostolorum 25, 16)
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam (Actus Apostolorum 28, 15)
nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Epistula ad Romanos 8, 29)
quos autem prædestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et justificavit quos autem justificavit illos et glorificavit (Epistula ad Romanos 8, 30)
quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus (Epistula ad Romanos 9, 24)
hæc autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines sæculorum devenerunt (Epistula I ad Corinthios 10, 11)
cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem (Epistula I ad Corinthios 16, 3)