Talált 161 Eredmények: propterea
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen ejus et dicebat quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
propterea dico vobis omnia quæcumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis (Evangelium secundum Marcum 11, 24)
propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur (Evangelium secundum Lucam 11, 49)
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
propterea persequebantur Judæi Jesum quia hæc faciebat in sabbato (Evangelium secundum Ioannem 5, 16)
propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis (Evangelium secundum Ioannem 8, 47)
propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)