Talált 23 Eredmények: potentiam

  • et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam (Liber Sapientiae 10, 14)

  • adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam (Liber Ecclesiasticus 36, 3)

  • ut cognoscant gentes potentiam ejus quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes (Liber Ecclesiasticus 46, 8)

  • de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam (Liber Ecclesiasticus 47, 10)

  • post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum (Liber Ecclesiasticus 47, 14)

  • qui dejecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo (Liber Ecclesiasticus 48, 6)

  • Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caëli sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)

  • fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (Evangelium secundum Lucam 1, 51)

  • quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum (Epistula ad Romanos 9, 22)

  • in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)

  • vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina