Talált 30 Eredmények: peccaverunt

  • omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ et expectationi patrum eorum Domino (Liber Ieremiae 50, 7)

  • patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus (Lamentationes 5, 7)

  • et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me (Liber Baruch 2, 33)

  • Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)

  • quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te (Liber Baruch 3, 7)

  • neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)

  • Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. (Prophetia Danielis 9, 8)

  • secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo (Prophetia Osee 4, 7)

  • profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum (Prophetia Osee 9, 9)

  • et tribulabo homines et ambulabunt ut cæci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora (Prophetia Sophoniae 1, 17)

  • quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur (Epistula ad Romanos 2, 12)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina