Talált 473 Eredmények: medio

  • factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)

  • tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum (Liber Exodus 14, 16)

  • et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari (Liber Exodus 15, 8)

  • ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)

  • jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur (Liber Exodus 22, 11)

  • servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui (Liber Exodus 23, 25)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24, 16)

  • facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum (Liber Exodus 25, 8)

  • inde præcipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quæ mandabo per te filiis Israël (Liber Exodus 25, 22)

  • adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 28, 1)

  • in cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur (Liber Exodus 28, 32)

  • deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis (Liber Exodus 28, 33)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina