Talált 2003 Eredmények: lege Domini

  • si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini (Liber Leviticus 22, 22)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas (Liber Leviticus 23, 2)

  • sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)

  • hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis (Liber Leviticus 23, 4)

  • mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)

  • atque in eodem die quo manipulus consecratur cædetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini (Liber Leviticus 23, 12)

  • et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin (Liber Leviticus 23, 13)

  • ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23, 17)

  • hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei (Liber Leviticus 23, 37)

  • exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quæ offertis ex voto vel quæ sponte tribuitis Domino (Liber Leviticus 23, 38)

  • a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies (Liber Leviticus 23, 39)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina