Talált 114 Eredmények: invicem
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prævenientes (Epistula ad Romanos 12, 10)
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos (Epistula ad Romanos 12, 16)
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit (Epistula ad Romanos 13, 8)
non ergo amplius invicem judicemus sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Epistula ad Romanos 14, 13)
itaque quæ pacis sunt sectemur et quæ ædificationis sunt in invicem (Epistula ad Romanos 14, 19)
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Epistula ad Romanos 15, 7)
salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiæ Christi (Epistula ad Romanos 16, 16)
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto (Epistula I ad Corinthios 16, 20)