Talált 205 Eredmények: finem in mundum
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non judico eum non enim veni ut judicem mundum sed ut salvificem mundum (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
ante diem autem festum paschæ sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos (Evangelium secundum Ioannem 13, 1)
et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio (Evangelium secundum Ioannem 16, 8)
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 28)
hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)
sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum (Evangelium secundum Ioannem 17, 18)
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus quæ si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)
Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
absit alioquin quomodo judicabit Deus mundum (Epistula ad Romanos 3, 6)
propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt (Epistula ad Romanos 5, 12)