Talált 162 Eredmények: fidem bonis

  • tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis ejus portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor (Liber Genesis 24, 10)

  • et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum (Liber Genesis 27, 15)

  • ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)

  • lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 18, 9)

  • et epulaberis in omnibus bonis quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ tu et Levites et advena qui tecum est (Liber Deuteronomii 26, 11)

  • abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu jumentorum tuorum fructu terræ tuæ quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi (Liber Deuteronomii 28, 11)

  • et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu jumentorum tuorum in ubertate terræ tuæ et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis (Liber Deuteronomii 30, 9)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)

  • heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem (Liber II Samuelis 15, 20)

  • benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israël juxta omnia quæ locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Mosen servum suum (Liber I Regum 8, 56)

  • et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina