Talált 153 Eredmények: falsum testimonium

  • respondit eis Jesus loquor vobis et non creditis opera quæ ego facio in nomine Patris mei hæc testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)

  • testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)

  • cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)

  • et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)

  • respondit ei Jesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me cædis (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)

  • dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • et qui vidit testimonium perhibuit et verum est ejus testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)

  • hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)

  • et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis (Actus Apostolorum 4, 33)

  • qui dixerunt Cornelius centurio vir justus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Judæorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te (Actus Apostolorum 10, 22)

  • huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Actus Apostolorum 10, 43)

  • et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (Actus Apostolorum 13, 22)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina