Talált 26 Eredmények: falsa cultum

  • quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 7, 8)

  • tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quæ ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur (Liber Numeri 18, 7)

  • et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 23, 28)

  • cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa (Liber Psalmorum 57, 4)

  • aut enim dum lætantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito (Liber Sapientiae 14, 28)

  • NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)

  • nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui (Liber Baruch 6, 7)

  • omnia autem quæ illis fiunt falsa sunt quomodo ergo æstimandum aut dicendum est esse illos deos (Liber Baruch 6, 44)

  • reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris (Liber Baruch 6, 47)

  • nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis (Liber Baruch 6, 50)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina