Talált 1127 Eredmények: exercitus David

  • quia hæc dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël (Liber Ieremiae 33, 17)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos (Liber Ieremiae 33, 22)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens (Liber Ieremiae 34, 1)

  • et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant contra Lachis et contra Azeca hæc enim supererant de civitatibus Juda urbes munitæ (Liber Ieremiae 34, 7)

  • cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriæ et mansimus in Hierusalem (Liber Ieremiae 35, 11)

  • propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)

  • Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum (Liber Ieremiae 37, 6)

  • ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis (Liber Ieremiae 37, 10)

  • hæc dicit Dominus tradenda tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 38, 3)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina