Talált 46 Eredmények: divina mercedem

  • et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (Liber Genesis 30, 18)

  • constitue mercedem tuam quam dem tibi (Liber Genesis 30, 28)

  • sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)

  • sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31, 41)

  • ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis (Liber Exodus 2, 9)

  • dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo (Liber Numeri 22, 37)

  • non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam juxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis (Liber Deuteronomii 15, 18)

  • non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenæ qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est (Liber Deuteronomii 24, 14)

  • reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)

  • mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi (Liber I Samuelis 28, 8)

  • quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio (Liber II Samuelis 4, 10)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina