Talált 284 Eredmények: currus ignis

  • reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14, 28)

  • currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro (Liber Exodus 15, 4)

  • si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit (Liber Exodus 22, 6)

  • erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)

  • nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)

  • dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)

  • et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini (Liber Leviticus 3, 11)

  • tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia (Liber Leviticus 3, 14)

  • adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit (Liber Leviticus 3, 16)

  • præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit (Liber Leviticus 6, 9)

  • vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens juxta altare (Liber Leviticus 6, 10)

  • ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Liber Leviticus 6, 12)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina