Talált 138 Eredmények: aurum purissimum

  • fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me (Liber I Regum 15, 19)

  • ait hæc dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuæ et filii tui optimi mei sunt (Liber I Regum 20, 3)

  • revertentesque nuntii dixerunt hæc dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi (Liber I Regum 20, 5)

  • rex vero Josaphat fecerat classes in mari quæ navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractæ sunt in Asiongaber (Liber I Regum 22, 49)

  • igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt (Liber II Regum 7, 8)

  • tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam (Liber II Regum 14, 14)

  • et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera (Liber II Regum 16, 8)

  • lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber II Regum 20, 13)

  • argentum autem et aurum dedit Jojachim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos ut conferretur juxta præceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ ut daret Pharaoni Necho (Liber II Regum 23, 35)

  • aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate (Liber I Paralipomenon 28, 14)

  • sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensuræ pondus argenti tradidit (Liber I Paralipomenon 28, 15)

  • aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas (Liber I Paralipomenon 28, 16)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina