Talált 48 Eredmények: audivimus
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus (Actus Apostolorum 2, 8)
Judæi quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei (Actus Apostolorum 2, 11)
non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui (Actus Apostolorum 4, 20)
audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses (Actus Apostolorum 6, 14)
quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus (Actus Apostolorum 15, 24)
dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus (Actus Apostolorum 19, 2)
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali (Epistula ad Colossenses 1, 9)
propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus ne forte pereffluamus (Epistula ad Hebraeos 2, 1)
et hanc vocem nos audivimus de cælo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto (Epistula II Petri 1, 18)
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ (Epistula I Ioannis 1, 1)
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo (Epistula I Ioannis 1, 3)
et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)