Mosaico decorativo

Talált 1201 Eredmények: Vobis

  • quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia (Actus Apostolorum 13, 34)

  • notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari (Actus Apostolorum 13, 38)

  • videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis (Actus Apostolorum 13, 41)

  • tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes (Actus Apostolorum 13, 46)

  • et dicentes viri quid hæc facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 14, 14)

  • misimus ergo Judam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem (Actus Apostolorum 15, 27)

  • visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam hæc necessario (Actus Apostolorum 15, 28)

  • hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis (Actus Apostolorum 16, 17)

  • adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 3)

  • præteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 23)

  • quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos (Actus Apostolorum 20, 20)

  • non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis (Actus Apostolorum 20, 27)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina