Talált 1201 Eredmények: Vobis
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
respondit eis Jesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Jesus principium quia et loquor vobis (Evangelium secundum Ioannem 8, 25)
multa habeo de vobis loqui et judicare sed qui misit me verax est et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
respondit eis Jesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
scio quia filii Abrahæ estis sed quæritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)