Talált 1201 Eredmények: Vobis
et nolite declinare post vana quæ non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt (Liber I Samuelis 12, 21)
absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (Liber I Samuelis 12, 23)
igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit (Liber I Samuelis 12, 24)
et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël (Liber I Samuelis 14, 12)
stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 8)
si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego prævaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis (Liber I Samuelis 17, 9)
et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis (Liber I Samuelis 18, 23)
ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Jemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones (Liber I Samuelis 22, 7)
quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus fœdus junxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie (Liber I Samuelis 22, 8)
et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud (Liber II Samuelis 2, 6)
præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)
ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi (Liber II Samuelis 15, 28)