Talált 1201 Eredmények: Vobis
iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)
si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus adherentes ei (Liber Deuteronomii 11, 22)
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt (Liber Deuteronomii 11, 23)
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 25)
benedictionem si obœdieritis mandatis Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 11, 27)
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis (Liber Deuteronomii 11, 28)
vos enim transibitis Jordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam (Liber Deuteronomii 11, 31)
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac lætabimini in cunctis ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 12, 7)
neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 12, 9)
transibitis Jordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)
de his autem quæ ruminant et ungulam non findunt hæc comedere non debetis camelum leporem chœrogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis (Liber Deuteronomii 14, 7)
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini (Liber Deuteronomii 17, 16)