Talált 497 Eredmények: Viri
responderunt autem Hieremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Fatures dicens (Liber Ieremiae 44, 15)
ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)
ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame donec penitus consumantur (Liber Ieremiae 44, 27)
et qui fugerint gladium revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci et scient omnes reliquiæ Juda ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi cujus sermo conpleatur meus an illorum (Liber Ieremiae 44, 28)
quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad prœliandum (Liber Ieremiae 48, 14)
ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri prœlii conticescent in die illa ait Dominus exercituum (Liber Ieremiae 49, 26)
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et præparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua (Liber Ieremiae 50, 9)
idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa ait Dominus (Liber Ieremiae 50, 30)
et vada præoccupata sunt et paludes incensæ sunt igni et viri bellatores conturbati sunt (Liber Ieremiae 51, 32)
et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portæ quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quæ ducit in heremum (Liber Ieremiae 52, 7)
LAMED ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi (Lamentationes 3, 35)
et septuaginta viri de senioribus domus Israël et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulæ de ture consurgebat (Prophetia Ezechielis 8, 11)