Talált 2185 Eredmények: Vir
et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquæque suum virum habeat (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier (Epistula I ad Corinthios 7, 4)
his autem qui matrimonio juncti sunt præcipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat (Epistula I ad Corinthios 7, 11)