Talált 2185 Eredmények: Vir
SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)
BETH præcipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo munitiones virginis Juda dejecit in terram polluit regnum et principes ejus (Lamentationes 2, 2)
JOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiæ Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem (Lamentationes 2, 10)
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)
SEN jacuerunt in terra foris puer et senex virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es (Lamentationes 2, 21)
ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Lamentationes 3, 1)
TETH bonum est viro cum portaverit jugum ab adulescentia sua (Lamentationes 3, 27)
LAMED ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi (Lamentationes 3, 35)
MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis (Lamentationes 3, 39)
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda (Lamentationes 5, 11)
et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)
et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste (Liber Baruch 2, 11)