Talált 1032 Eredmények: Uri
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Pilatus autem mirabatur si jam obisset et accersito centurione interrogavit eum si jam mortuus esset (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Joseph (Evangelium secundum Marcum 15, 45)
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes (Evangelium secundum Lucam 1, 53)
jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit (Evangelium secundum Lucam 4, 2)
cœpit autem dicere ad illos quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis (Evangelium secundum Lucam 6, 21)