Mosaico decorativo

Talált 1573 Eredmények: Tui

  • sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus pæne sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis (Prophetia Ezechielis 16, 47)

  • et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Prophetia Ezechielis 16, 51)

  • ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)

  • et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo (Prophetia Ezechielis 16, 61)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cujus fecit irritum juramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • quæ cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio ejus tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum (Prophetia Ezechielis 19, 5)

  • et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)

  • in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te (Prophetia Ezechielis 22, 7)

  • viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 9)

  • ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 13)

  • et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriæ tuæ (Prophetia Ezechielis 23, 26)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina