Mosaico decorativo

Talált 2473 Eredmények: Tribus Ex Israel

  • quis est in vobis de universo populo ejus sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quæ est in Judæa et ædificet domum Domini Dei Israël ipse est Deus qui est in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 3)

  • qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraja Rahelaja Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Esdrae 2, 2)

  • et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Esdrae 2, 59)

  • habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ et de populo et cantores et janitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israël in civitatibus suis (Liber Esdrae 2, 70)

  • jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem (Liber Esdrae 3, 1)

  • et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)

  • fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)

  • et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)

  • audierunt autem hostes Judæ et Beniamin quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël (Liber Esdrae 4, 1)

  • et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum (Liber Esdrae 4, 3)

  • prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Hierusalem in nomine Dei Israël (Liber Esdrae 5, 1)

  • hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei cæli et terræ et ædificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israël magnus ædificaverat et extruxerat (Liber Esdrae 5, 11)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina