Talált 3944 Eredmények: Tri
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
et vidit Judas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti (Liber I Maccabaeorum 9, 15)
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Judam et qui cum ipso erant a tergo (Liber I Maccabaeorum 9, 16)
et facta est tribulatio magna in Israël qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 27)
et suscepit Jonathas tempore illo principatum et surrexit loco Judæ fratris sui (Liber I Maccabaeorum 9, 31)
post hæc verba renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus quia filii Jambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna (Liber I Maccabaeorum 9, 37)
et recordati sunt sanguinis Johannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis (Liber I Maccabaeorum 9, 38)
et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Jordanis (Liber I Maccabaeorum 9, 42)
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis (Liber I Maccabaeorum 9, 68)
et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in prœlium (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
et misit Demetrius ad Jonathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum (Liber I Maccabaeorum 10, 3)