Talált 3944 Eredmények: Tri
bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa (Liber II Paralipomenon 15, 19)
anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)
ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est (Liber II Paralipomenon 16, 12)
dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui (Liber II Paralipomenon 16, 13)
et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia (Liber II Paralipomenon 16, 14)
et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)
sed in Deo patris sui et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël (Liber II Paralipomenon 17, 4)
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)
cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Judæ et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum (Liber II Paralipomenon 20, 5)
si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies (Liber II Paralipomenon 20, 9)
regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi (Liber II Paralipomenon 20, 31)
et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quæ placita erant coram Domino (Liber II Paralipomenon 20, 32)