Talált 3944 Eredmények: Tri
et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 26)
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)
cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)
anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (Liber I Regum 16, 23)
et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 28)
Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)
factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)
et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus (Liber I Regum 17, 21)
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)
et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim (Liber I Regum 18, 18)
clamabant ergo voce magna et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine (Liber I Regum 18, 28)
et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israël erit nomen tuum (Liber I Regum 18, 31)