Talált 1217 Eredmények: Tibi
cogitatum habe in præceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum (Liber Ecclesiasticus 7, 25)
filiæ tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
viri justi sint tibi convivæ et in timore Dei sit gloriatio tibi (Liber Ecclesiasticus 9, 22)
et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in præceptis Altissimi (Liber Ecclesiasticus 9, 23)