Talált 2039 Eredmények: Testimonium Domini
si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum (Liber I Samuelis 12, 14)
si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)
numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12, 17)
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)
dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum (Liber I Samuelis 13, 12)
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)
ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini (Liber I Samuelis 14, 35)
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens (Liber I Samuelis 15, 10)
dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini (Liber I Samuelis 15, 13)
quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15, 19)