Talált 1055 Eredmények: Terram
submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum (Liber I Regum 1, 31)
dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur (Liber I Regum 1, 52)
ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)
exaudi in cælo et dimitte peccatum populi tui Israël et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum (Liber I Regum 8, 34)
exaudi eos in cælo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israël et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem (Liber I Regum 8, 36)
quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope (Liber I Regum 8, 46)
factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad cælum (Liber I Regum 8, 54)
et ait hæcine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc (Liber I Regum 9, 13)
rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio quæ reversa est et abiit in terram suam cum servis suis (Liber I Regum 10, 13)
cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introjerunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit (Liber I Regum 11, 18)
cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Joab principem militiæ dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam (Liber I Regum 11, 21)
dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quæras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me (Liber I Regum 11, 22)