Talált 1271 Eredmények: Terra Sancta
et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam ejus quam dederat Deus in corde ejus (Liber I Regum 10, 24)
et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israël qui eduxerunt te de terra Ægypti (Liber I Regum 12, 28)
et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum (Liber I Regum 14, 15)
sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israël (Liber I Regum 14, 24)
et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus (Liber I Regum 15, 12)
sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus abstulit de terra (Liber I Regum 22, 47)
dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis (Liber II Regum 2, 19)
factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquæ veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis (Liber II Regum 3, 20)
et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)
porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam quæ erat in obsequio uxoris Naaman (Liber II Regum 5, 2)
ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israël (Liber II Regum 5, 4)
reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)