Mosaico decorativo

Talált 3379 Eredmények: Terra Israel

  • ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)

  • non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra (Liber Exodus 20, 4)

  • dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)

  • altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi (Liber Exodus 20, 24)

  • advenam non contristabis neque adfliges eum advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 22, 21)

  • peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23, 9)

  • non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo (Liber Exodus 23, 26)

  • non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiæ (Liber Exodus 23, 29)

  • non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum (Liber Exodus 23, 33)

  • Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israël et adorabitis procul (Liber Exodus 24, 1)

  • scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)

  • misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina